human
  • kohath

Ecce malum Googles

Correctrum Googles me vexat. Solebat, cum aliquid quaesiveras quod te perperam scripsisse ratum est, tantum dicere "Significasne ___" ... Deinde paulisper partes fuerunt cum sententia 'Si quaesivisses ____, eventa haec invenisses loco istorum' et aliquot eventis separatis.

Nuper ne rogat quidem, et res quas me putat quaerere cum rebus quas quaesivi commiscet, et mihi est verba singula ponere in signis citationis si volo quaerere quod profecto scripsi. Hoc me saepe occurrit cum verba obscura vel aliena quaero... nec (ut videtur) optio adest quae id prohibeat ab adiutato erranti dando.

  • Current Music
    Ayreon - Into The Black Hole: A) The Eye of the Universe B) Halo of Darkness C) The Final Door
human
  • kohath

Ut saltes

Die Saturni, jesirius materque e Denverio advenerunt et cenavimus apud Bisettum; deinde, paulisper oppidum circumambulavimus.

Die Martis, campum perambulavi ut souconwarlin et gsfuchs visitarem, et omnes apud Caninum cenavimus. Unum manicottum edi.

Hodie, me taeduit sandvicensium quae habebam (panis Wal-Marti vero alea est), et profudi pro sextario glaciei quae cum Stephano Colbert condita est, et re vera fuit bona.

Hebdomadis finis praesens est. Utrum res efficiam necnon, eum exspecto.

  • Current Music
    Jimmy Eat World - Sweetness
time travel
  • kohath

ἐν τῇ νυκτί

Noctu somniavi:
...episodium Doctoris Who. Ego (vel potius, versio somnialis multo formosior atque subcrassior mei) fuit comes Doctoris Decimi, et fuimus in officina nondum constructa.

Multa monstra fuerunt quae nullo ex loco apparuerant. Difficile est dictu cuius speciei monstri fuerunt, quia formas mutaverunt (omnia mutaverunt formas coniuncte). Ut videbatur, puella fuit quae litteras extraterrestri scripserat, notis cum litteris Devanagaricis utens, et extraterrestris monstra ut responsum mittebat.

Doctor ea fefellit in gurguliones Americanos vertere qui interdiu petrificiunt—quam ob rem nobis tempus praebebatur evadendi. Sed primum aliquot regulas scripsit in dissaepto stabuli latrinarii quod adfuit. Solum primae et ultimae memini: "Cave collo" et "Nullae regulae #333". Deinde omnes superscripsit Hispanice (utique, memini eum scripsisse "Guardar el cuello").

Fugiebamus per andronem longum, et... immo, non collo cavi. Robotum parvum, instar sphaerae trudicularis, nullo ex loco me insiluit et collum arripuit. Doctor suum cochleatorstrum sonicum vibravit ad rem debilitandum, sed iam corpus meum imperavit et omnes conatus facile elusit. Et ait Doctor, "Me paenitet. Valde me paenitet," et currere perrexit.

  • Current Music
    Michael W. Smith - I Know Your Name
time travel
  • kohath

Doctor revenit die Veneris

Electricitas in officina vacillans est.

Heri fuit brevis obscuratio luminum, pipatio frequens atque intermittens inter stabilitra tensionis, et defectio temperationis aëris. Hodie lumina et computatra in uno latere aliquamdiu, deinde lumina in altero latere etiam defecerunt. Feliciter, computatrum meum toto tempore functum est.

Hoc munus haud bene me placet. Technicis Hustonianis nunc serio vocantibus, mihi paucum tempus est in quo possum mea pensa facere. Etiam, quia plerique qui telephonemata nostrae lineae recipiunt suam primam hebdomadem agunt, multi errores fiunt–res magni momenti negleguntur vel non referuntur.

Velim aliquid novum reperire, sed adhuc non expertus sum in venatione munerum. Nec sit nunc aptum tempus exeundi, dum ariklion etiam munere eget. Ita, luctamur.
mori
  • kohath

Diu

Duxi ariklion et stephwolf Denverium ad matris convivium 4. Iulii. Pueri haud bene se cum calore et clamore habebant, quam ob rem praemature redeundum fuit nobis.

Me statui novum dispositrum pensorum uti. Quod habet hoc, ultra altera quibus usus sum, est facultas eius pensa recurrentia disponendi. Fortasse hoc me iuvet in rebus agendis. Conabar hanc ephemeridem saepius scribere.

Imber Hustoniae diem Lunae in officina fecit foedissimum.
mori
  • kohath

Scintilla sum.

Nostra societas se ... restruit. Consilium currens est mihi institutiones Indagationis incipere die Lunae. Est tamen possibile quod nequeunt meam schedulam accommodare; fortasse nuntii non erunt boni.

Cras nobis est magna summa nivis. Etiam merces minor mihi, quia domi aegrotavi die Veneris superiore. Refeci tamen maiorem partem ponderis quod amisi; hic bonus nuntius est.
mori
  • kohath

Heri

Obstaculum inveni in quo scribebam. Incertus eram quo quandam scaenam scriberem. Immo, volui id scribere ex uno puncto visus, sed nequibam efficere id recte videri, quia non istam personam tam bene intellego. Ita constitui rem scribere ex solito puncto visu et plus mihi placet quomodo nunc legitur.

Libri huius mensis advenerunt: Programming Ruby [Programmare Ruby] (dolabra liber) et liber secundus Aristotelis; tandem primum legi nudiustertius.

Heri de numeris Erdős-Bacon didici. Tuus numerus Bacon, scilicet, est quantae pelliculae inter te et Coemgenum Bacon; tuus numerus Erdős est quantae scriptiones mathematicae sunt inter te et Paulum Erdős. Numerus E-B summa est duorum.

Debet esse aliquid ei simile in rebus anthropomorphicis. Ut, accipe aliquem qui zillionies depictus est, ei dare numerum cifreum, hincque numerare (X in pictura fuit cum Y, qui in pictura fuit cum Z...). Non tamen ero in circulo quia Mucius, nisi fallor, numquam depictus est cum aliquo qui depictus est cum altero.