Moriarty // Muke Tever (kohath) wrote in vita_tigrina,
Moriarty // Muke Tever
kohath
vita_tigrina

ut cataracta sacra - peregrinatio temporalis

Mucius insenescit annis. Cogito ut annum natalem abdam et permittam vulgus ipsi aetatem meum conicere.
Omnino scribenda negligebam, sed imaginem novissimae fursonae descripsi die Veneris quia vidi me non nisi unam descripsisse in omnibus annis per quos eam egi, illaque anxietatis coloris. In FA:tem id posui.

Analyticorum Priorum librum hodie finivi. Abstractius est quam plene intellegam cum assidue labor me occurrit, sed elementa simplicia accepi paucis diagrammatibus descriptis. Vero, cogitabam me omnem rem illustrare, si umquam tempus erit mihi.

EV:ae subscriptione renovanda didisci me habere plus quam ter icones EV quibus utebar. Ultimo visu finem attingebam.

Necesse est mihi agenda ordinare, maiora aspicere, et permittere cetera labi.

Auris me dolet. Abeo in lectum. In futuris vos videbo.
Subscribe
  • Post a new comment

    Error

    default userpic
    When you submit the form an invisible reCAPTCHA check will be performed.
    You must follow the Privacy Policy and Google Terms of use.
  • 0 comments