Moriarty // Muke Tever (kohath) wrote in vita_tigrina,
Moriarty // Muke Tever
kohath
vita_tigrina

spaghettarius

Vero conor saepius hanc rem scribere...

Domi — Tertium anniversarium diem cum ariklion egi abhinc duabus hebdomadibus. Ei betamax HD DVD discophonum dedi.

Pondus — Digitalem trutinam balneariam emi, quae, infeliciter, me pependit circiter 7 pondo minus quam putavi me esse. Sat bene—tam maior ero cum finem attingam. Programma diaetarium habeo quod, si id sequar, tigritudinem accipiam mense Aprili medio... sed hoc adverso experto, plus laborandum est mihi si volo rem tunc egisse.

Officina — Hodie accessus sum post negotium mihique oblatum est munus in turma WOI, eadem in qua stephwolf est. Etiam, stephwolf impetravit suam schedulam mutatam, quam ob rem nunc cottidie domi ero hora addita... (Sed Mucius Obesus eo bene utetur?)

Programmata — Programma scribendum incepi quod, ut notio est, me iuvet in zillionibus documentorum selidodictorumque ordinandis. Etiam volo alterum facere quod primatus rerum ordinabit, sed res singulos capiam. [Ahahahae.] Semper experior rationes novas temporis agendi, sed nunquam sufficiunt; conor non de rebus curandum, sed nescio, utrum melius sit.

Ars — Ne flocci quidem.

Scripta — Hic etiam ne flocci quidem. Non puto me hic rem scribere, sed ephemeridem inferiorem incepi ubi adumbrationes ponam, sed et in ibi scribendo desum. Timidior sum quam nexum hic faceam, sed non nimis difficile est inventu.

Latinitas — Ab anni novi initio, reddens eram quas res EV:ae scripsi in Latinum. Non Latinitate optima est, certe, sed res est ob quam facio, re vera. Extra hoc, alium articulum Vicipaediae reddo, et interdum enchiridion orthographiae neologismorum scribo.

Legenda — Aristoteles, Physica; Harrius Potter et Camera Secretorum.

Novi Anni Constituta — Vero omissa.

Fine huius hebdomadis agenda: omnia wiki sub frath.net restaurare in novissima versione (memor restrictionum accessus reficiendarum)... capillos tondere... homines addere indici meo die Iovis colloquendi; fortasse ad librarium ambulare.
Subscribe
  • Post a new comment

    Error

    default userpic
    When you submit the form an invisible reCAPTCHA check will be performed.
    You must follow the Privacy Policy and Google Terms of use.
  • 0 comments