?

Log in

No account? Create an account
de Vita Tigrina's Journal
 
[Most Recent Entries] [Calendar View] [Friends]

Below are 2 journal entries, after skipping by the 20 most recent ones recorded in de Vita Tigrina's LiveJournal:

[ Next 20 >> ]
Wednesday, January 3rd, 2007
7:07 pm
[kohath]
Hodie-o.
shadecheetah leoni ariklion pupulum leoninum dedit Nataliciis. Sed Marcus plus eam diligit. Eum inveni in mensa leonis ut eam deduceret, rem abstrahens ut eacum alio ludere posset.

Plus plusque in officina dies ago "apicolando"... officina clausa, deficiunt tirones recte docendos, quam ob rem hodie mihi faciendum fuit (ut etiam proximo die Martis), et cum soliti dies Mercurii Iovisque tantum sunt.

Pleraeque RSS transmissiones ex Opera in LJ movi ut portabiliter eas legi possim.
Desum permultis rebus. Grr, exercitore careo.
Tuesday, January 2nd, 2007
5:06 pm
[kohath]
Ius
Ientaculum: Ius.
Prandium: Ius.
Cena: Ius.

Leges paene legi; quae mihi legenda sunt accumulant, praecipue ob Natalem.
Libri quos mox legam:

  • Everything is Illuminated [Omnia Illuminantur]
  • Aristoteles
  • On a Beam of Light [In Radio Lucis]
  • The Phantom Tollbooth [Telonium Phantasticum]
  • The Pilgrim's Regress [Peregrini Regressus]
  • Making Comics [Facere Nubeculata]
  • Roman Honor [Honor Romanus]


Labor nullus mihi fuit hodie; otiatus sum. Capillos totondi. Cum pueris QAF et dispensationem iustitiae pilosae spectavi.

Rem quam facere conor cum portabili est melius amicos consequi. Quadringentos socios in indicibus IM habeo, et cum 99% non loquor—vero, et sunt qui haud memini. Nec mihi placet eos delere, quia clientes IM numquam recte eos delent, et eis nuntiant se iterum additos esse, et colloquia inepta sequuntur. Quam ob rem—etiam ut in duobus locis activus sim—novas rationes IM facio... quas melius animadvertam.
[ Next 20 >> ]
About LiveJournal.com